Saturni die 5 mensis Octobris 2024

In insulae Haitiae pago Ponte Sondé criminosorum caterva, petitione peracta, civium saltem LXX hesterno vespere necavit. Sicut Nationum Societatis magisterium ad iura humana tuenda protulit, grex ille 'Gran Grif', qui inter ferocissimos est, facinus taeterrimum perpetrasse videtur. *** *** Cum Israel exercitus, qui gregem Hezbollah devincat, in Libanensium fines meridionales hodie incederit, missilium CLXXX per Persas In Israel ipsum iniciuntur, unde hominum saltem duo offenduntur. Bellumne novum praesto incepturum est? *** *** Oppugnatio per missilia pollentior ab Israel in insulam Dahieh (Beryti) peragitur, ac praesertim in gregis Hezbollah praetorium subterraneum ut Hassan Nasrallah rector (qui fortasse affici potuit) interficiatur. Insontium, ut solet, maior moles mortem obisse vulneratave esse videtur. *** *** Senatus Europaeus civitatum magistratus exhortatus est ut Ucrainenses in Russiam occidentalibus, quae vocantur, armis uti possint. Quod vero consilium eorum permultis probatur, sed non omnibus, maxime Italicis, cum belli periculum magis magisque augeri videatur. *** *** Crepitaculorum electronicorum, quae a sectatoribus gregis Hezbollah geruntur, permulta hodie in Libano Syriaque conflagrantur, unde in regionibus Libanensibus hominum milia vulnerantur eorumque novem intereunt. Quod vero a militibus Israel in hostem acerrimum perpetratum esse putatur, ipsis certe tamen tribui adhuc non posse videtur. *** *** Aeronavium petitione in ludum Al-Jouni in profugorum campo Nousseirat per Israel perpetrata, hominum XIV vitam hodie amiserunt, quorum gregi pueri mulieresque quoque intersunt, multique vulnerati sunt; inpetus semper in gregis Hamas terroristas faciuntur. *** ***

IN ORBE

TRIGINTA ANNI A GENOCIDIO RUANDIENSI FINITO TRANSIERUNT
De infando Africo

RELIGIO

DE PASCHA CELEBRANDA
De discrepantia diei inter Catholicos et Orthodoxos




EPISTULA LEONINA CCLXXXIX
edita est!

  POESIS
Metamorphosis
scripsit Johannes Teresi
GRAPHICA LATINA
Luciae Matterae
ACROSTICUM DE GINEVRA


Sermocinari et disputare potestis apud Facebook:



et apud Twitter:




Scribe Nobis:

CHRONICA ALEXANDRAE GADITANAE
De diebus Canicularibus sive de tempestate Sirio cane infecta
Mense Augusto nuper delapso, incolae Hispanienses tempus aestivum calidissimum omnis aevi aegre tulimus. Calor primum locum horno obtinuit in quibusdam locis, maxime meridionalibus et mediterraneis, ut puta Cordubae aut Caesaraugutae, quorum calores ascenderunt ad 40m gradum Celsianum die octavo Veneris.

MUSEUM IMAGINARIUM ANSGARII OSLOENSIS
De sartoribus et bestiis
Maxima pars hominum vitae involvitur tenebris densissimis, paene ut nihil eorum ingenii, morum, scelerum latentium scrutatoribus, etsi diligentissimis, liceat deprehendere. Quoniam, non solum homunciones naturam depravatam moresque improbos fallaciis dolisque occultant...

CHRONICA ALEXANDRAE GADITANAE
Quid prosunt libri?
Libros amo, eos scilicet non tantum oculis evolvere, verum etiam naso olfacere et manibus digitisque tangere. Plurimi quidem mihi sunt et in insulso scriptorio illo retis omnium gentium et in meo librario domestico.Plinius Maior dicere solebat (teste consobrino) 'nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset ....

LOGISTORICA
Georgius Patton, uir et cinema
ex conciuibus quidem meis Georgium Pattonem ex cinematibus autem id quo eius uita narratur maximi facio. de iis quae Georgius exercitus ducens effecit multa dici possunt ac re uera ab aliis iam dicta sunt. ergo non ea narrare in animo habeo sed disserere quomodo is ad me pertineat. nam Georgius non solum in ducendae militiae arte sed etiam generalius in ducendi arte exemplo est....





BREVES

  • Nuntius Haitiensis
    In insulae Haitiae pago Ponte Sondé criminosorum caterva, petitione peracta, civium saltem LXX hesterno vespere necavit. Sicut Nationum Societatis magisterium ad iura humana tuenda protulit, grex ille 'Gran Grif', qui inter ferocissimos est, facinus taeterrimum perpetrasse videtur. - 04/10/2024 21h34
  • Novissima ab Oriente
    Cum Israel exercitus, qui gregem Hezbollah devincat, in Libanensium fines meridionales hodie incederit, missilium CLXXX per Persas In Israel ipsum iniciuntur, unde hominum saltem duo offenduntur. Bellumne novum praesto incepturum est? - 01/10/2024 21h33
  • Petitio Libanensis
    Oppugnatio per missilia pollentior ab Israel in insulam Dahieh (Beryti) peragitur, ac praesertim in gregis Hezbollah praetorium subterraneum ut Hassan Nasrallah rector (qui fortasse affici potuit) interficiatur. Insontium, ut solet, maior moles mortem obisse vulneratave esse videtur. - 27/09/2024 21h26

Pristina Ephemeris adhuc visitari potest hic:

Necnon archivum ejus:


Latine loqui disce!!




83 / 3358