De "cornetis" Sanctae Septimanae
Diximus iam de processionibus sumptuosis Hebdomadae Sanctae in Hispania, praesertim in Baetica.
https://ephemerisnuntii.eu/chronicattt.php?id=1324
Hoc tempore vellim fabulosam hereditatem musicalem hisce processionibus coniunctam efferre. Varii enim coetus musicorum processiones comitantur per incessus musicae faciendos, quarum multae pulcherrimae sunt. Hi coetus musicales saepissime incorporant parvas bucinas clave operatas quae "cornetae" vocantur, quorum sonus acutior est quam tubae, et Hebdomadae Sanctae typicae sunt. Hi coetus qui vocantur "Banda de cornetas y tambores" (coetus cornetarum tympanorumque), seu BCT, saepe ad fraternitatem quemdam pertinent. Sed etiam aliis fraternitatibus in Hebdomada Sancta auxilium ferunt. Hic, exempli gratia, est BCT Tres Caidas (Procumbit Tertium) Trianae quae comitatur Mysterium Trianae eodem nomine (Ubi sunt Iesus cadens sub onere crucis cum legionario). interpretant quinque "marchas" (incessus musicae): "Cantio Trianae", "Oratio mea". "Fabulae Judaeae", "Et factum est silentium" et "Passus Argileus":
Magnam frequentiam videre potestis musicorum uniformis albis indutis.
In eadem platea Campanae (Hispali) ambulabat, ante paucas horas, Fraternitas Macarenae cujus Mysterium, de Iesu sententiam mortis accipiente (aliisque cum personis et Pontius Pilatus a tergo, sedens), comitatur per Centuriam Romanam Macarenam, galeis exuberante plumatis, cum eius tubicinibus. Canentur sex "marchae": "Percipere", "In manibus tuis, Macarena!", "Ictus Hastae", "Christus septem verborum", "Spes", et "Hispalis" (Latine):Haec brevis sequentia permittit ut propius inspicias hunc instrumentum quod "corneta" appellatur.
Ecce Mysterium Fraternitatis "Aquarum" ubi Iesus Crucifixus videtur coram Maria Magdalena, Maria Virgine Sanctoque Ioanne. "Oratio" cantatur a BCT Rosarii Gaditani:
Tria supra vidimus "Mysteria". Sed unaquaeque fraternitas etiam pallium sanctae Mariae repraesentat. Haec est Virgo Salutis, e confraternitate Sancti Gundisalonis. Comitatus est cohorte musicae (sine cornetis) Beatae Mariae Virginis Sanctae Annae Duarum Sororum quae "In Caelo Regina Trianae" et "Salus Trianae" canit:
Sed haec hactenus! Sunt enim fere sexaginta confraternitates qui Hispali per vias deambulant, fere omnes cum "Mysterio" ET "Palio", unusquisque comitatus coetu suo musico. Ipsi investigate!
Haec es pagina Vikipaediae de Hebdomada Santa Hispalensi (anglice):https://en.wikipedia.org/wiki/Holy_Week_in_Seville
Etiam vos certiores facere volo de transmissionibus video DIRECTIS, ope Youtube, quibus Videre poteristis IN VIVO omnes pompas processionum Hispalis, Malacae, Granatae, Gadium, etc.:
https://directostv.teleame.com/semana-santa-en-directo/
Scripsit Albinus Flaccus
EULOGIKON
Origami textile.
De Villancicis Baeticis… Iterum.
PAUCA DE FLAMENCO
DE SARDANA, SALTATIO EMBLEMATICA CATALANORUM.
LLORONA
Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS