Lunae die 13 mensis Julii 2026

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

DE SARDANA, SALTATIO EMBLEMATICA CATALANORUM.

Alias ​​saltationes Hispanicas iam in aliis articulis commemoravi. Nunc de saltatione emblematica Cataloniae, sardana, loqui velim.
Ex antiqua saltatione "contrapas" derivata, sardana moderna circa medium saeculum XIX in regione Empordà formata est. Quidam dicunt eam reliquiam saltationum solarium (circularum) antiquorum (Graecarum vel Ibericarum) esse.
Musica sardanae a parva orchestra, "cobla" appellata, canitur. Cobla ex undecim ad tredecim musicis in duobus ordinibus dispositis constat. Ante: "flabiol," tibia parva tympano parvo brachio musici affixo comitata, et quattuor genera clarinetorum: duo longa, "tenores," et duo breviora, "tibles." In secundo ordine instrumenta aenea sunt: ​​duae tubae et duo trombona aut "fisicornes" (interdum quattuor commixti), et contrabassum trium chordarum. En exemplum in urbe Vic:

Sardana in circulo saltatur. Series passuum longorum (brachiis sublatis) seriem passuum brevium (brachiis demissis vel horizontalibus) sequitur, et saltatio iterum incipit. Passus accurate numerantur. Praeterea, unus e saltatoribus passos numerandum et aliis saltatoribus nuntiandum curat, dum alter gradus incessus vel saltus nuntiat. Hoc alios Hispanos delectat, famam Catalanorum avaritiae commemorans: "etiam saltando, computant!" Saltatio valde popularis est, ab omnibus aetatibus exercetur, per festivitates dedicatas:

Sed etiam exhibitiones et certamina sunt ubi variae catervae saltationis certant. Deinde vel vestibus traditis induuntur, praesertim in Catalonia "septentrionali" (i.e., Gallica), ut hic Cerreti:

Aut stilo recentiore, ut plerumque in Catalonia meridionali fit:

Cum pleraeque sardanae compositiones musicae stricte instrumentales sint, nonnullae interdum cantantur. Hoc praecipue est exemplum "Santae Espinae," primum pro operetta eiusdem nominis composita (anno 1907), et quae facta est unum ex praecipuis hymnis patrioticis Catalanorum:

Hoc effecit ut haec sardana sub dictaturis Primo de Rivera et Franco (una cum aliis manifestationibus Catalanismi) prohibita esset. Itaque, per magnas demonstrationes "pro-libertate" anni 2017, milia demonstrantium "Santam Espinam" ante Ecclesiam Cathedralem Barcinonensem cecinerunt:

Milia sardanarum a multis compositoribus composita sunt. Inter clarissimos sunt Pep Ventura, Max Havart, Josep Vicens i Juli, Olivier Marques, Antoni Agramont, Enric Morera, Josep Serra, etc. Itaque, ut hoc argumentum, quod inexhaustum esse potest, concludamus, audiamus (et spectemus) hanc pulchram sardanam ab "Avo Xaxu" (Josep Vicens i Juli) compositam:

Scripsit Albinus Emporitanus


EULOGIKON
Origami textile.

De Villancicis Baeticis… Iterum.
PAUCA DE FLAMENCO
De cornetis Sanctae Septimanae
LLORONA
Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS