PAUCA DE FLAMENCO
"Flamenco", quod "flamencum, -i" hic vocemus. res vastissima est! Vocabulum generale est quod plurimos stilos musicos ex Hispania meridionali complectitur, omnes magnam vim ex cultura musicale Ciganorum habentes.
Sane inter pauperrimas partes populi in Andalusia (et quibusdam aliis regionibus Hispaniae) erant (et adhuc sunt) Cigani, et eorum vis magna erat in artibus popularibus localibus. Hae artes populares locales incredibiliter variae sunt: unaquaeque urbs suas habet. Idem valet de flamenco, qui in varios "palos" dividitur: Gaditis "alegrias" canunt et saltant, Hulvae "fandango", Jerezi "bulerías", Malagae "Malagueñas", Granatae "Tangos", et cetera...
Hic modestus articulus igitur erit tantum brevis introductio ad hanc rem vastam, quam occasionem habebimus ulterius explorare.
Et primum, de rhythmo loquamur. Sunt stili flamenci in metro binari, alii in metro trinario, et denique, et potissimum, illi in rhythmo "mixto" (duodecim ictus) ut sunt "soleares", "bulerías", "guajiras", et "alegrías"... Hic est modus quo duodecim ictus numerentur:
rhythmus buleríae:
Aliquantulum intricatius:
Re vera, forma fundamentalis constat ex ludendo primis sex ictubus in metro trinario et proximis sex in metro binari, id est:
1-2-3-4-5-6-7-8-9-10-11-12. Sed saepe, ut in primo video, ictus fortis transfertur e sexto ad septimum. Ita, paulo complicatum est et non admodum logicum! Id est quod tam venustum facit! Videamus quid sonet cum cithara, cantu et saltatione:
Buleriae sunt rhythmi celerrimi et vividi qui saepe ad finem convivii adhibentur, ut in ambitu laetissimo finiantur. Ut in aliis generibus flamenci, nihil fixum est. Omnia improvisantur: citharista, cantor et saltator (saepe spontanei) inter se iungunt et inter se respondent variis phasibus: "salidas", "marcajes", "llamadas", "remates", "escobillas", et aliae "falsetas"...
Buleriae typicae sunt urbis Jerez de la Frontera, sed aliae variationes existunt, ut buleriae " de Utreja" vel "de Lebrija".
Alterum "palo" duodecim temporum magni momenti, fundamentum Flamenci et canti "jondo" habitum, est "soleá", quae, dissimilis buleríae, lenta et melancholica est:
Praeter rhythmos duodecim temporum, rhythmi binarii sunt, ut "tango" (qui parum cum tango Argentino habet). Quattuor temporum, in duabus versionibus suis valde popularis est: Granatae et Trianae:
Hic Granatae:
Tangos lentissimi et sollemnes "tientos" appellantur. "Farruca" et "garrotin" (inter alia) etiam quattuor temporum inveniuntur…
Denique, principales rhythmi trium temporum sunt "fandangos" et eorum derivativa. Notissimum est fandango Huelvense (de Huelva):
Diligenter audi et hunc typicum lusum citharae et accentus cantoris memoriter tene, et facile fandangum Huelvense agnosces!
Alium modum musicum ternarium (ritmo 3/4) PER TOTAM ANDALUSIAM VALDE POPULARIS est SEVILLANA. Sed sevillana NON est unus ex generibus flamencis. Quamquam saepe valde a sonis et generibus flamencis afficiatur (sevillanae "flamencae"), sevillana formam fixam habet, parvum spatium improvisationis relinquens. Hinc exclusio eius ex categoria "flamenco" a puristis.
Hic subsistam! Res tam vasta est ut cito obruens fieret. Haec omnia in articulo futuro profundius investigabo…
Denique: Si flamenco cum sono distincte Sudamericano videris (et audiveris), ubi saltatrix flabellum agitat, fere certo scire potes "guajiram" esse:
(Iterum, motivum recurrens "leitmotiv" a cithara ludens identifica et memoriter tene, et guajiram agnoscere poteris, etiam si saltatricem et flabellum eius non videre potes.)
Scripsit Albinus Flaccus
EULOGIKON
Origami textile.
De Villancicis Baeticis… Iterum.
DE SARDANA, SALTATIO EMBLEMATICA CATALANORUM.
De cornetis Sanctae Septimanae
LLORONA
Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS