Lunae die 13 mensis Julii 2026

CHRONICA TTT
Olim Dionysius Sylvanus, egregis sodalis Brittannus Gregis Latine Loquentium, solebat regulariter parvam recensionem scribere de omnibus quae inveniebat in rete et quae ei videbantur scitu digna. Chronica TTT erat (TTT = Tela Totius Terrae = World Wide Web = WWW). Eodem consilio, hanc "novam" rubricam aperire decrevi. Utinam vobis placeat!

De Villancicis Baeticis… Iterum.

Natalis Domini appropinquat. Et cum de flamenco in articulo meo proximo mentionem fecerim (https://ephemerisnuntii.eu/chronicattt.php?id=1588 ), ecce nonnulla carmina natalicia Andalusica quae mihi imprimis placent.
In Andalusia, sicut per totam Europam meridionalem, arbor natalicia et nix non sunt traditionales; potius, praesepe est. Ecce unum quod totam Bethlehem (ingenue fictam) repraesentat et ad laetum rhythmum Buleriae visitatur:

Sane, celebratio nativitatis Salvatoris pro laetissimo habetur evento, dissimilis processionibus dramaticis Hebdomadae Sanctae quae martyrium et mortem eius praenuntiant ( chronicattt.php?id=1324 ). Historia de fuga Sacrae Familiae in Aegyptum paulo tristior est, sed non satis ut atmosphaeram generalem obscuret:

Puer nascitur, et dona et res calidae afferuntur ut eum calefaciant, nam "frigus Ianuarii advenit". Pulchra interpretatio carminis "El Rey de los Cielos" a Marta Quintero:

Et hoc video, magis propter atmosphaeram festivam quam qualitatem musicalem, ab hoc laeto grege cantorum ex urbe Jaen: 

Denique, ad finiendum:

Scripsit Albinus Flaccus


EULOGIKON
Origami textile.

PAUCA DE FLAMENCO
DE SARDANA, SALTATIO EMBLEMATICA CATALANORUM.
De cornetis Sanctae Septimanae
LLORONA
Tripudia scotica altium terrarum
TANGO
PEREGRINATIO PENTECOSTES AD "EL ROCIO"
DE SEPTIMANA SANCTA HISPANIAE
SEVILLANAE
LA JOTA
BREIZH IZEL...
DE "VILLANCICIS" BAETICIS