Mercurii die 9 mensis Septembris 2026

CULTUS

 DE STUDIO LINGUAE LATINAE IMMINUTO

Christophorus Wiederkehr, cui ut ministro publico eruditio puerorum commissa est, nuper constituit, ut novae disciplinae in scholis Austriacis instituerentur, quibus adulescentes nostris temporibus non diutius carere possent, quia ad prosperitatem vitae adipiscendam utilissimae essent: posthac igitur magistri discipulos non solum veram docebunt democratiam, sed etiam iis demonstrabunt, quomodo nuntii vel in interrete vel in televisione promulgati recte intellegantur.
In tanta utilitatis cura non mirum est, quod minister noster, ne pueri illis rebus discendis nimis onerarentur, studium linguae Latinae in tres tantum horas septimanarias coegit. Ex quo apparet, quantillum eruditio atque humanitas, quas institutio Latina praeter omnes praestat, apud illum valeat. Qui scilicet voces eorum silentio transiit – cives dico auctoritate et dignitate excellentes -,  qui petiverant, ne status Latinitatis amplius minueretur. Quibus plane neglectis propositum tenuit nullo repugnante collega. O statum humanitatis tristissimum, quam ipse ille, cui commissa est, minimi aestimare videatur!

Vide etiam: Is, quem consulere eruditioni...

Scripsit Lycus Austriacus


THALIA. LVDI TERTII
Churchill Pictor Londinii Celebratur
Iosephus Van Dam mortuus est.
DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE