Terror in caelis
Hesterno die territor regni Omaniani, vicarius gubernatoris, deicere temptavit aëronavem Dubaiensem oppidum Tel Aviv petentem. Petitor cultro vulneravit gubernatorem qui, aperta magna difficultate ianuam munitam, in auxilium vocavit viatores, Aliqui eorum retinuerunt immotum territorem dum aëroplanum praeceps devolat. Deinde gubernator automatarius a remoto ductus, rem tragicam vitavit. - 01/10/2026 07h51
Sina pro foedere inter omnes belligerantes
Sina hortatur omnes civitates participes belli mediorientalis ut inter se condiciones conveniant quibus rursus aperire liceat fretum Hormusianum ad transitum navium petroleum vehentium. De hac re administer Iranianus Abbas Araghchi et Administer Sinensis negotiis exteris praepositus Wang Yi nuper collocuti sunt.
- 16/09/2026 13h59
Calamitas Asiatica
Ingentissima labes lutulenta cum aqua et fragmentis mixta territorium inter finem Nepalianum et Tibetanum obruit. Calamitatis causa videtur esse ruina molium glaciei. Complures centenae incolarum irreperti sunt. Civitates Americae Unitae quingenta milia dollariorum pro auxilio erogaverunt. - 27/08/2026 13h37