Lunae die 17 mensis Augusti 2026

IN ORBE

INGENTES MIGRANTIUM CATERVAE SEPTAM INVADUNT

Postremis duobus huius mensis Iulii diebus sexaginta prope migrantium milia e Maroco per mare praesertim, sed etiam per terram saeptos fines superando, Septam, oppidum maritimum Hispanicum in continenti Africana situm ac Marocana terra circumdatum, ad Unionem Europaeam ingrediendam invaserunt. Inter idem biduum sed praecipue Kalendis Augustis permulta eorundem milia repulsa sunt aut sponte sua in solum non Hispanicum redierunt; de multis adhuc Septae versantibus agitur, necnon fieri potest ut alii non pauci in Septensem plagam illicite accedere in Hispaniaque manere mox item conentur. Alterum Hispanicum maritimum territorium finibus Marocanis limitatum quoque, Melila nomine, similes, multo tamen pauciorum hominum, aggressiones eodem tempore passum est, sed ibi aggressores impediti plerumque sunt ne terram Hispanicam ingrederentur. Ad huiusmodi difficultates superandas rectores Hispanici multos milites in supra dicta territoria miserunt, cum minister Hispanicus primarius Petrus Sánchez simul illos in primis de re culparet qui furtivae scelerosaeque hominum importationi turpis lucri gratia operam darent, quod falsam potissimum pravamque cuiusdam iudicialis sententiae interpretationem dolo malo nuper vulgaverint qua facilius nunc quam antea immigrantibus esse videretur in Hispanico solo diu commorari neque ex eo expelli. Certe in tam ingenti hominum numero aggregando magni ponderis partes habuerunt hodierna communicationis instrumenta, quae celeriter rerum notitiam diffundere solent. Octoginta sex vero saltem homines qui Septam tentabant natando attingere in mari demersi perierunt. Italiae duces autem, timore moti sive cupiditate potius vulgo placendi, conventionem quae hominum ex Hispania in Italiam ingressiones sub pagi Schengen nomine regit suspendere constituerunt, etsi nullum est inter Hispaniam et Italiam confinium terrestre, necnon normae hodiernae documentorum personalium inspectionem ad huiusmodi casus iam praescribunt. Francogalliae et Germaniae itidem moderatores maiorem post haec facta in ingressibus permittendis severitatem promiserunt.

Ceterum homines qui Septam his paucis diebus illicite intraverunt aut intrare tentaverunt sunt maxima ex parte Marocani et Algerienses, quibus haud pauci adiciuntur Africae Subsaharianae et viri et mulieres et pueri; cum Asiatici vero permulti quoque aliis plerumque itineribus in Unione Europaea pedem ponere clam atque occulte iamdudum conentur. Quae omnia sat multos iam annos controversias politicas in eadem Unione alunt.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 01/08/2026 18h21


Indutiae fragiles inter Civitates Foederatas et Iraniam
Copiae Israelianae in Libanum Posteriorem penetrant
POST ANNOS XL PERICULUM CZERNOBELENSE ADHUC MANET
CAEDES IN LIBANO
TRIGINTA ANNI A GENOCIDIO RUANDIENSI FINITO TRANSIERUNT