Mercurii die 9 mensis Septembris 2026

INSOLITA

DE LINGUA QUADAM QUAE EVANESCERE PERICLITATUR

Etiam duces civiles litterarum Matlatzincicarum institutioni operam dant

In civitatula quadam medio Mexico posita, seu potius pago, quippe qui ne municipium quidem solus faciat, est originis indigenae gens sermone loquens extra dictum locum vix, nostris saltem temporibus, adhibito, Matlatzincico videlicet, Matlatzincarum sane loquela, familiae Otomangueanae; quam linguam eiusdem locutores fot’una vocant. Nomen trahit pagus portio vero cuiusdam municipii Mexicanissimi aliquanto magis quam est ipsa Mexicopolis supra maris aequor alti, cuius nomen indigenissimum difficile est et pronuntiatu et memoratu a Sancto Francisco Oxtotilpan et iacet in Civitate Mexici, una ex Civitatibus Foederatis Mexicanis. His autem paucis annis nonnulli doctrina praestantes linguae Matlatzincicae locutores ei docendae vulgandaeque impensiorem operam dare constituerunt, sicut Lucia Martínez Molina et Daniel Hernández Díaz; novissime moderator quoque in consilio Matlatzincico supremus populique dux (jefe supremo, ut saepe aiunt; sit locutioni Hibericae venia), Ermelandus Mendoza Domínguez nomine, visus est, quod per televisionem est evulgatum, ludi cuiusdam litterarii pueros et puellas Matlatzincice docere nominaque autochthona indicare avium aliarumque forsan bestiarum necnon rerum. Idem consiliator ac Matlatzincicae gentis rector Ermelandus pagellas ipse composuit ut discipuli eas pervolutarent, cum prae librorum imaginumque penuria ad linguam Matlatzincicam pertinentium nimis pauca ad docendum apta subsidia exstarent. Hymnus etiam nationalis Mexicanus (nempe canticum Mexici sollemne) in Matlatzincicum sermonem una cum aliis carminibus conversus est, ut possent parvi discipuli eum cotidie canere. Inceptum hoc publicis opibus sustinetur foederalibus, quantum didicerim, sed non solebant res sic olim se habere: dissuadebatur potius pueris atque iuvenibus ne linguae litterarumque Matlatzincicarum studia excolerent, immo etiam verberabantur adulescentuli qui illa loquentes auditi essent. Quod ad litteras vero attinet, Matlatzincica orthographia aliquot iam saecula super abecedarium Latinum fundatur, at variationes quoque obiit; hodie scribendi modus Matlatzincarum communitati probatus tali more ex litteris Latinis certo notarum diacriticarum numero ditatis consistit ut loquelae Matlatzincicae soni exprimi scriptura omnes possint.

Cum vehementer dehortati sint magistratus Mexicani aliquot per decennia iuniores Matlatzincas dialecto maiorum suorum uti, pueris nunc aliquatenus linguam Matlatzincicam rursus discentibus perinde fere se res habent ac si in catena anulus vel in causarum serie nexus deesset, nam generationes inter avos proavosque et pueros hodiernos interpositae hominibus constant qui parum minimeve Matlatzincice fabulati sint aut fabulentur; speratur tamen fore ut hi pueri parentes ipsi suos vicissim docere possint. Ante hoc septennium fortasse plus quam mille linguae Matlatzincicae sat boni locutores exstabant, nunc vero circiter –ut feruntur– quingenti, et plerumque sunt seniores; etsi a criteriis adoptatis quoque computatio eorum pendet.

Intellegunt in sublimi oppidulo nostro quod pagum appellavi pueri haud multi paene omnia quae Matlatzincice proferantur; etiam pauciores expedita lingua loqui valent. Non pauci autem crebra verba et locutiones capiunt, sed non satis vivide ac volubiliter lingua uti queunt. Talia sane in mentem ea revocant quae in Italia iam multa lustra fiunt, generationes scilicet novas saepe non pariter loci dialecto loqui posse ut parentes atque maiores etiam propter gentium commixtionem variis internis internationalibusque migrationibus effectam et instrumentorum communicationis modernorum, quale est televisorium, influxum. At puerorum condicio in pago Sancti Francisci Oxtotilpan hac re differt, quod lingua eorum patria omnino dissimilis est Hispanicae, quae Mexico toto est officialis, nisi quod, quantum quidem audiverim, nonnullae voculae Hispanienses, velut por qué et por eso, in loquelam Matlatzincicam surrepserint atque ibi adhaereant, eodem ferme more quo in sermonibus Asiaticis et Africanis, ut exemplum feram, voces Anglicae aut forte Lusitanicae usurpantur, veluti sorry aut pão aut alia huiuscemodi vocabula, quibus interpretatio non obviam se in lingua locali det aut quae diu in frequenti usu ibi manserint. Conantur tamen linguae Matlatzincicae eminentissimi locutores sermonem suum, quantum possunt, purum servare.

Ne plura tamen quam decet balbutiam de re cuius experientia propria careo (quoad veteres cultus Americanos, dico), hoc solum adicere volo, non paucis in orbis terris homines inesse qui linguas in futurarum generationum fruitionem conservare cupiant quae ob decrescentem locutorum numerum omnino exstingui periclitentur; qualis, ut patet, est, inter alias permultas, Matlatzincica. Ad quam servandam oportet ut pueri atque adulescentes non modo inter intimos et amiculos, et certe inter contribules, sentiant se posse Matlatzincice sermocinari, sed coram eis qui linguam Matlatzincicam ignorent aut etiam aversentur. Ceterum dialectos raras ac periclitantes fovere alicuius ponderis hac quoque de causa est, quod unaquaeque lingua philosophiam suam popularem rationemque vivendi peculiarem magis minusve a ceteris remotam exprimit ac reliquis hominibus affert, quam tueri operae quidem est pretium.

Neque, eadem ex causa, pudet Latinitate nuntium donavisse (per stationem emissoriam televisificam Al Jazeera, ut verum dicam, primum a me auditum) de lingua tam exotica relatum, quae Hispanae loquelae, a nostra Latina equidem ortae, quasi aemula est in locis Mesoamericanis quorum supra mentionem feci; iuvat enim spectacula televisive divulganda necnon nuntia, ut mea fert opinio, in actis diurnis atque in commentariis periodicis edenda de huiusmodi rebus agitare.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 01/09/2026 21h16


Tragoedia in Belgio: Tramen et Autocinetum Scholasticum Collidunt
NUPTIAE INDICAE
De Collisione Ferriviaria in Regno Danorum Facta
DE URSO AVIDO SORBILLI GLACIATI
NUDUS BELLUM RECUSAVIT
DE BANANA ARTE EXHIBITA
DE VIRIDI TUTELA