LogistoricaPAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
de praeceptoribus qui artium renatarum aetate in Italia docebant
Petrus Molius (?-1383) artem grammaticam et rhetoricam Bononiae et Patauii docebat. in docendo Terentium comicum antehabebat. inter eius discipulos erat Colutius Salutatus.Gasparinus Barzizza (1360-1431) Bergomi et Ticini et Venetiis et Patauii docebat. de eo Paulus Grendler (2021) dicit "Barzizza quamquam in grammatica speculatiua institutus erat tamen ei reiectae grammaticen auctorum antiquorum usu constitutam antehabebat" et "in excolenda grammatica rhetoricaque litteris Latinis antiquis constituta dux erat." Leonem Baptistam Albertum linguam Latinam docuit.
Guarinus Veronensis (1370-1460) in multis urbibus ac praesertim Ferrarae docebat. linguae Graecae quoque scientiam magnam Constantinopoli a Manuele Chrysolora adeptus multa opera Latine reddidit. etiam linguam Graecam Victorinum Feltriensem docuit.Victorinus Feltriensis (1378-1446) Gasparini et Guarini discipulus Patauii et Venetiis et Mantuae docebat. Patauii quidem in uniuersitate docebat sed post sex menses ab eo munere discessit. quam scholam Victorinus Mantuae condidit eam scholam Gulielmus Siluanus (1921) dicit "primam artium renatarum aetatis scholam magnam." Victorinus litterarum fontibus antiquis fauebat sed praeter epistolas nihil scripsit.
Omnibonus Leonicenus (1410-1474/5) Victorini discipulus erat. scholam propriam Vicentiae habebat et aliis muneribus fungebatur. de eo Maria Crab (2015) dicit "Victorino similis discipulis cohabitabat et pauperrimos gratis docebat....ex Ciceronis et Quintiliani methodo antiqua Victorinus et Omnibonus discipulos ita instituebant ut illi non solummodo oratores boni sed etiam uiri boni fierent." Omnibonus discipulos de Liuio et Cicerone et Homero et Ioanne Chrystostomo docebat: "scriptorum Graecorum quidem et Latinorum paganorum autem et Christianorum opera historica et rhetorica et philosophica commixta". eorum autem quae Omnibonus conscripsit multa ad docendum pertinent.Scripsit Ionathas Gnosis
Romani antiqui et Americani moderni dialogus secundus
Solis Magistri 'belli ars'
de praeceptoribus saeculorum vii viii in Europae partibus septentrionalibus
Romani antiqui et Americani moderni dialogus
Georgius Patton, uir et cinema
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernauerunt
de politiae Francicae euersione et linguis
de Friderici Nitschii philosophia sententiae
DE SANCTA MISSA PAPAE PII V IN CIVITATE CONNECTICUTENSI
Iosephus Striculandus quondam episcopus Tylerensis
ROGUE ONE
"Catcher in the Rye" fabula et Nouum Eboracum
De 'Anna Karenina' sententiae
De Socratis apologia Platonica sententiae
De quibusdam Iesu Christi uerbis sententia
Cinegrammata "Viuarium Iurassicum" sequentia
Viuarium Iurassicum
De litteris encyclicis "Veritatis splendor"
Andreas Aurius
Nicolaus Iudenides
Carolus Nicolaides Clausewitz
Arturus Vellesleius
IACOBUS CATHELINELLUS
DE IOHANNE AUSTRIACO