COLUMNA MARCI FLAVII ASIATICICogitationes Orientales et cetera...
DE LINGUA LATINA IN INSULIS PHILIPPINIS DOCENDA
Pars prior
Videtur saepe apud Philippinos linguae Latinae studium res solis sacrorum alumnis destinata. Ut adulescens quidam qui talis olim alumnus necnon discipulus meus fuerat dialecto loci me audiente Caebuae dixit: “Walay latin sa gawas”; quod interpretatur: ‘Non exstat linguae Latinae institutio foris’, id est, extra seminaria Catholica. Sacrorum enim alumni sive tirones sunt qui vulgo seminaristae appellantur. Quamquam, dicebam, non omnino illud est verum, sed nonnullis in studiorum universitatibus et institutis Philippinicis seminaristis non destinatis sermo Latinus docetur et futuri causidici quoque nonnihil e Latinitatis fontibus haurire solent. Haud raro autem non plura quam duo semestria Latinitati dicantur in ludis ubi sacrorum tirones instituuntur, hoc est, unus annus scholasticus. Ceterum non videntur exstare normae, vel praecepta, de linguae Latinae institutione a Reipublicae Philippinicae primoribus statutae; unusquisque ergo magistrorum, ut etiamnunc ego post undeviginti annos a quo coepi his in Insulis litteras Latinas docere, debet ipse themata sibi discipulisque suis tractanda invenire. Id tamen quod mihi continuo venit in mentem, quod ad prius quidem semestre attinet, fuit disserere atque explanare prima elementa, id est: casus, declinationes, genera grammatica; sed etiam aliquid verborum temporalium, sine quibus nequimus sententias construere, tantummodo tamen in tempore praesenti modi indicativi et in voce sola activa. Quod ad alterum vero semestre, aliter sese res habent, cum omnino de rebus ibi excutiendis ambigerem. Sermocinatus abhinc aliquot annos sum cum iuvene quodam qui discipulus meus olim fuerat quemque casu conveneram; cum eo colloquens, seu potius garriens, ab eo quaesivi quale fuisset programma alterius eius semestris de lingua Latina habiti, quod sub magistro egerat qui paulo ante me in eadem Latinitatis cathedra apud institutum quoddam philosophicum Caebuanum sederat. Adulescens ille, qui de lingua Italica nec tamen de Latina studens meus fuerat, nescivit mihi interroganti dicere quas res grammaticas praeceptor suus tetigisset in altero Latinitatis semestri; oblitus enim erat. Sic igitur in inquisitione mea rerum a Latinitatis institutoribus inter Philippinos eminentibus tractatarum frustratione denuo affectus sum. Nam duo iam prope decennia perdifficile mihi est alios Latinitatis magistros in Philippinis Insulis operantes percontari, fortasse quia presbyteri esse solent multis occupationibus distenti; aut forte de vetere Romano sermone non satis curantes.
Quantum autem ad methodum rationemque docendi, numquam mihi licuit elementa grammatica Latina lingua ipsa Latina explicare. Mox tamen volui sententiolas faciles in scholas immittere: “Tibi/vobis gratias ago”, “Estne voluntarius?” (cui rei infrequenter –pro dolor!– adiciebatur “aut voluntaria?”), “Ignoscite mihi, discipuli; epistolium electronicum telephono meo gestabili modo accepi” (hoc fere dixi magister recens factus, etsi nondum sat profluenter Latine loquebar), “Aquam” aut “Cafaeum bibo” vel etiam “Theam”; tali sane more ut possent discipuli ex adiunctis et e vocabulis notis verba mea intellegere. Fabellam ridiculam quoque in cursus nostri exitu discipulis non semel narravi, quam parum vero Latine sine interpretatione intellexerunt.
Abhinc septuaginta tamen sexagintave –ni fallor– annos in seminariis Philippinicis quattuor aut plures Latinitatis anni in scholis superioribus, post ludum puerilem vel elementarias scholas, erant plerumque obeundi; in studiis autem altioris gradus philosophicis ac theologicis codices Latini contrectabantur, qui non nisi Hispanice –quod quidem audierim–, si lingua recentior erat utenda, enodari solebant. Alumnos Latino sermone re vera imbutos esse oportebat, alioquin nequibant in studiis ecclesiasticis progredi. Ceterum in maximis commentariis periodicis ecclesiasticis Philippinensibus (Boletín Eclesiástico de Filipinas), si exemplaria abhinc annos septuaginta edita inspexerimus, tertiam forte partem inveniemus Latinam, tertiam Hispanicam, tertiam Anglicam; omnes ferme hodie symbolae ibi eduntur Anglice, brevibus nonnumquam scriptis Sanctae Sedis officialibus exceptis, quae sunt Latina.
Quid est ergo in Insulis Philippinis agendum quod ad sermonis Latini institutionem attinet? Estne methodi Orbergianae ope procedendum, Ioannis Ørberg videlicet Lingua Latina per se illustrata et Familia Romana in primis arcessita? An Evagrius Magister est evolvendus, a Mirano Sajovic vestigia Orbergii premente de lingua Latina eo fine conscriptus ut in hac perpetuo rationeque naturali –quae vocatur– discipuli, ecclesiastici potissimum, versarentur? Difficile tamen saepe est a Philippinicis aliisque Asiaticis alumnis petere ut huiusmodi libros sibi comparent et ad manum in scholis habeant. Ceterum quid aliud agamus, praeter hoc, quod sententiolas Latinas etiam aliquatenus stultas in discipulorum usum proferamus? Exstant et adhibentur in sermonibus Philippinensibus permultae equidem voces originis Latinae quae per linguam Hispanicam huc pervenerunt: baka, toro, kampana, kutis, korona, sosyidad, pormasyon, poste, bino, serbesa, swabe, grabe; et variae aliae. Talium forsitan vocabulorum ostensione curiositatem discipulorum suscitare valeamus nativumque saporem ad eosdem afferre. Ceterum patet quod, si magister incipiat Latine aliquantulum loqui et sententiolas Latinas ex tempore edere, audaciores fiunt discipuli in eo interrogando, etiam de simplicissimis rebus. Velut factum olim mihi est cum discipulus quidam ex me quaereret, postquam cochleam in auditorio vidit, quo vocabulo id bestiolae genus Latine appellaretur. Tale aliquid numquam apud Italos fieri vidi aut audivi quinque per annos quibus illic Latinitati in lyceo studui. In Italia, ex qua sum oriundus, difficillimos tamen locos a Cicerone, a Caesare, a Livio, a Seneca, a Quintiliano, a Tacito depromptos in Italicum hodiernum sermonem convertebamus, lexici sane ope; nihil fere sine lexico. Neque valebamus “Salve, magister!” aut “Salve, magistra!” dicere (unus mihi Latinitatis magister fuit et duae magistrae).
Velim nunc pauca verba facere de exercitio casus accusativi adhibendi, quod etiam Italis et Hispanis et multis aliis alicuius esse potest momenti atque utilitatis, cum in eorum sermonibus casus iam non exstent. “Video...” igitur “mensam, fenestram, sellas, libros, pavimentum...”, “Discipulos numeravi”; at “Decem discipuli adsunt” dicitur, nominativo casu usurpato. Estne tam difficile casibus recte uti? Cum commorarer in Bosnia, terra in illa Europae parte sita quae inter meridiem et orientem solem spectat, homines forma quadam sermonis Serbocroatici (seu Croatoserbici) loquentes crebro audivi, qui inter Slavicas linguas numeratur. In ea loquela, sicut in omnibus paene ceteris Slavorum dialectis, casus sunt ac nominum declinatio. Ut exemplum in numero singulari proponam, ibi majka est ‘mater’ in nominandi casu, majke ‘matris’ significat, majku ‘matrem’, majko vero est in vocativo ‘mater’, majci (nam dativus mutationem consonanticam exhibet) idem est atque ‘matri’. Ibi etiam pueruli et homines illitteratissimi Serbocroatice loqui valent. Saepe tamen in mentibus nostris est quasi obstaculum quo ad censendum inclinamus casuum usum aliquid artificiosum esse, nec posse fieri ut sine ulla difficultate, fere sine sensu, eos adhibere possimus.
Pars altera
“Maximopere idcirco contendatur necesse est, ut magistri habeantur non subitarii, sed omnibus numeris ornati, sui officii propriis; abundanti eruditione exculti, atque adeo ad animos discipulorum capiendos habiles; docendi vias persequentes, non in experimentis tantum vel in memoria positas, sed rationi etiam convenientes; siquidem inepte ii sentire dicendi sunt, qui opinentur linguae Latinae professoribus sufficere, si eam aliquanto magis quam discipuli noscant.” (Paulus VI, Studia Latinitatis, litterae anno MDCCCCLXIV motu proprio datae).
Sic summus pontifex Paulus in uno ex documentis maximi ponderis de sermonis Latini institutione saeculo proximo in vulgus editis, quo Pontificium Institutum Altioris Latinitatis conditum Romae est. Utinam apud Philippinos res ita se haberent ut papa Paulus sextus praescripsit! Experientia doctus dubito. Ipse vero non subitarius, sed maxime subitarius fui linguae Latinae magister Caebuae; totum fere tamen, cum primum docendi munus concreditum mihi est (ob inopiam –ut puto– magistrorum), in litteras Romanas statim me abdidi studiaque mea Latina diu intermissa resumpsi.
Ceterum de Latinitatis usu hac in plaga habendo haec est suasio mea: lingua nostra in Insulis Philippinis per vivam Latinam consuetudinem praecipue est colenda, commerciorum scilicet epistularium ope et colloquiorum certe quae viva voce habentur (magna horum est utilitas, etiam iis qui soliloquiis sint sueti). Fieri haec potest una ex notis peculiaribus Latinitatis Philippinensis, simul cum colore fortasse eius ecclesiastico; non tali tamen modo ut illis qui ecclesias non crebro ingrediantur bene non sit cum hac re. Classica autem ac pagana Graeca et Romana minus discipulorum animos ad se illicere hic videntur quam in regionibus occiduis. Vix ego undeviginti per annos de quavis ‘classicitatis’ notione mentionem in scholis meis feci; volui tamen aliquid nonnumquam dicere de terris atque aetatibus in quibus lingua Latina a populo ut sermo patrius adhibita est necnon nomina concise emittere scriptorum Latinorum maximi momenti, Ciceronis saltem et Caesaris, Senecae forte quoque, quod meminerim, cum hic philosophus fuerit. Multo crebrius Vulgatam Bibliorum editionem et Augustinum illum memoravi. Apud Italos vero eruditionis onus in mythologia, in historia inque litteris generatim, quae omnia sermonis Graeci et Latini studio nectuntur, non raro causa est qua multi discipuli se obrui sentiant odiumque suscipiant erga has linguas pulcherrimas. Ceterum facile intellegi potest –quandoquidem plerique Latinitatis discipuli in Insulis Philippinis sacrorum sunt alumni et clerici, cum parvo mulierum sanctimonialium numero aut etiam virginum puellarumve quae ad eiusmodi sanctimonialem vitam aspirent– quamobrem linguae Latinae ecclesiasticus pronuntiatus in his Insulis vigeat. Nihil aliud facio nisi res describo, sperans sane fore ut omnes –qualiscumque eorum sit origo, religio, sexus, sexualis inclinatio, pronuntiatio– in tali commode Latinitate, qualem in Philippinis Insulis colimus, versari, immo grassari, possint.
Hoc liceat addere, pauciores (et absolute et pro portione hominum) apud Philippinos linguae Latinae locutores esse qui gradus academicos de litteris antiquioribus sint assecuti. Huiusmodi ‘academicitatis’ egestas quoque ad Latinitatis Philippinensis indolem forsitan pertineat; hoc nos non pudet. Speratur autem fore ut plures Philippini laici in litterarum humaniorum cultum peregre incumbere possint ac velint, neque Latino solum sermoni studere sed etiam Graeco cum primis necnon Hebraico atque Aramaico; et ut plures clerici ac monachi, aut sanctimoniales feminae, ab episcopis atque moderatoribus suis Romam potissimum ad studendum mittantur, in Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, ut exemplum feram, cuius supra mentionem inieci, aut Hierosolyma (quidni?) ad institutum praesertim cui nomen est Polis. Omnes tamen, etsi sine ullo diplomate scholari, in loquelae Latinae scaena, ut ita dicam, protagonistae fieri possunt: patent instrumenta quibus quicumque velit possit, etiam suo Marte, Latine loqui discere et scriptorum antiquorum notitia aliquatenus imbui. Huiusmodi studium aliquid gloriae quoque, praeterquam humanitatis, cultoribus suis afferet, quae gloria, una cum humanitate, iisdem praemio ipsa erit; seu, ut Philippini malunt, premyo (vide partem priorem huius commentatiunculae). Ceterum magni oportet simili modo faciamus linguas veteres Asiaticas orientales et Indicas, quae parum absque dubio his in terris ab hominibus ipsis coluntur qui progenies eorum sint qui iis linguis olim fabulati sunt, cum negotia occupationesque magis lucrativas saepenumero illi petant aut colere debeant; quod lippis omnibus itemque tonsoribus est notum.
De commercio dicebam inter Latine loquentes instituendo. Periculum vero est ne inquinata aut nimis provinciali Latinitate utamur nisi communicatione fruamur hominum aliarum quoque terrarum, eorum maxime qui litteris Graecis et Latinis sint eruditi. Nobis autem, pro virili aut muliebri portione cuique sua, est Latinitas classica –sive aurea, sicut aiunt, sive argentea sive aerea sive Christiana antiqua– ut primarium atque optimum exemplar nobis sumenda; talis tamen Latinitas (etiam novis vocabulis ac locutionibus ditata) magis minusve inest atque inveniri potest in multis operibus recentioribus quoque quae nos magis alliciant, cum nobis sint tempore sane et loco forte propiora. Neque dedecet paginis ecclesiasticis uti modernis, veluti textu qui hic infra legetur; quem iam opusculo meo in Ephemeride vero nostra ante hoc biennium et menses quinque publicato incluseram qualem calamo et atramento e libro in bibliotheca scholastica plagulae cuiusdam suburbanae Philippinicae invento exscripseram, sed nunc talem qualem nuperius interretis seu retis informatici globalis ope repperi in exitu allegare volo:
Legitima est consuetudo in his Insulis ab antiquissimis temporibus vigens, celebrandi Missas vulgo dictas de Aguinaldo, pro constantia philippinorum in fide et pro religionis conservatione in his partibus.
Novem nempe diebus Nativitatem Christi Domini prae-cedentibus, Missa votiva solemnis Rorate coeli desuper cum magna solemnitate magnoque populi concursu cantatur, semel unoquoque die, in ecclesiis praesertim paroecialibus et conven- tualibus.
Missae hujusmodi celebrantur cum Gloria, oratione propria, commemoratione Feriae occurrentis, praefatione B. M. Virginis et ultimo Evangelio S. Joannis in fine, exceptis diebus dominico et festis duplicibus primae classis fortasse occurrentibus.
(Ex Actis et Decretis Primi Concilii Plenarii Insularum Philippinarum Manilae a die VII ad diem XXV mensis Ianuarii anno Domini MDCCCCLIII celebrati)
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
DE IUBILAEARI QUADAM PEREGRINATIONE PHILIPPINENSI
FRANCISCEIS sive Carmen Franciscianum
DE LINGUA LATINA, DE SURDIS DE PUSILLISQUE MEIS FACTIS NOVIS
FESTA NATALICIA CHRISTI IN INSULIS PHILIPPINIS LATINIZEMUS!
DE PRIMO CONVENTU CIRCULI LATINI PHILIPPINENSIS