Lunae die 13 mensis Julii 2026

FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR

Narratio a Lydia Ariminense
coeditrix Ephemeridis


DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA Pars X
CLAUDILLA

Iam triennium transactum a mea in villam migratione. Interea filio auctus sum, quem appellavi Valerium Secundum, tamen, pro dolor! Syra, dulcissima mulier, paulo post partum ob febrim exitialem obiit Christum invocans; ττλαθι δ, κραδη! Perfer meum cor! Frustra tot precibus servae et mater mea Deam Febrem pro eius valetudine obsecraverunt! Quamquam magna aegritudine excruciatus, mihi nutrix quaerenda fuit quae infantem educaret. Opportune rusticam valido corpore inveni quae uberibus aluit flens filiolum meum cum suo orbata esset. Talis est sors hominum, id quod alteri malum, alteri bonum exstat. Feminae calamitas meo infanti profuit, contra nequeo alteram Syram habere, solum servam quae interdum cubile foveat. Mater mea auxilio mihi erit in puero educando. Solacium mihi affert quod filius civis pleno iure est factus, quoad me, nulla spes est excedendi ex liberti statu.

Iam omnes putant Rutulum mortuum esse; ego quoque, maerore affectus, eiusdem sententiae sum, cum in Etruria febres palustres plurimos in Orcum iactaverint. Vox populi favit consilio decurionum: agri et villa mox in publicum redigentur. Nam in rebus turbidis Neronianis Minister qui manumissionem per litteras nobis dederat necatus est cum suis propinquis. Nullius interest gentis cognatos requirere qui bonorum heredes sint. Sors mihi in incerto est. Non facile inveniam dominum, qui meum munus accipiat, quamvis aptus procurator fuerim et quaestus agrorum auxerit. Una spes Romulius manet: nam opinor eum velle emere agros parvo pretio et hoc ab illo fieri posse. Quo pacto cum eo maneam? Cliensne tantum futurus sum?

Romulius post iudicium subsequens uxoris obitum ob rumores adversos ex scriptis ambiguis exortos exire domo paulisper vitavit: deinde cognitum est ipsum in matrimonium pecuniosam viduam provecta aetate duxisse quae ad adulterium minus proclivis esset.

Demum villa et agri publicati sunt, illa bona quae quaestuose administraveram, tamen mihi licuit ad tempus in villa manere. Deinde Romulius censuit me uxorem ducere puellam claudicantem, civem Romanam, cognomine Claudillam; si ea filium peperisset, ego civis optimo iure factus essem. Infans gravi morbo affecta est, qui crus et pedem laesit. Mihi confirmavit illam bonae indolis esse, cupidam exeundi a familia debilitatem aegre ferenti. Patronus mihi dedit occasionem puellam conspiciendi cum visitavit mecum patrem, bonum virum. Dum ambulo in perystilio eam aspexi sub frondibus magnae arboris cum ancellis quae lanam tractabat et carmen Horatii poetae canebat. Mihi visa est suavi vultu, sed maesto. Constitui eam domum uxorem ducerem. Non multo post, teste Romulio, redii ut cum patre coniugii pactionem facerem: “Spondesne?” “Spondeo” respondit. Dos oblata non tam copiosa fuit, sed recusavi pecuniam. Petivi agrum non tam amplum quem arare possem, ubi serere, segetes metere. Ad hoc assequendum promisi me non facturum esse devortium, nisi filii nati essent. Cum adesset sponsa, versus Horatianos pronuntiavi ut eius benevolentiam caperem:

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
et paulum silvae super his foret. auctius atque
di melius fecere. bene est. nil amplius oro.

Sponsa subrisit sub velo.

Post aliquot dies coëmptione duxi Claudillam uxorem. “Visne mater familias esse?” “Volo” illa respondit. Postea sua vice quaesivit: “Visne esse pater familias?” Ego: “Volo”. Demum ex more sponsa iuravit: “Ubi tu Gaius, ego Gaia”. Post convivium nuptiale vespere eam duxi domum meam curru vectam. Retro nos sequebatur hilaris multitudo amicorum et servorum. Ego valde laetus eram, nescio an ea talis esset. Insequentibus diebus Claudilla securam dominam se ostendit neque superbam; mater vix uxorem infirmam accepit, reputans eam adversam fortunam secum ferre, sed brevi tempore sententiam mutavit, eo magis quod ipsa leviter claudicat.

Interea Romulius, ut provisum erat, villam et agros emit: in villa habitabo ut antea. Quid melius ominarer? Tamen aliquid molestum me conturbavit. In muris scripta sunt verba mihi ingrata: CLAUDICAT, SED APTA EST; CAVE A SIGNATIS; AMOR CAECUS DEFORMITATEM NON VIDET.

Quisnam scripserat verba ambigua contra Romulium et me ipsum? Cives accusabant senem horridum et squalidum, barba et capillis demissis, qui, quasi novus Socrates esset, iure homines corruptos vellicabat, sed, ut in se converteret omnium animos, etiam incertos rumores et malevolentiam serebat. Filios, probos mercatores, patris indecori pudebat; demum istum concluserunt in cubiculum apud cellam vinariam, ut ad libitum ebrius fieret nec egredi temptaret. Alter argutus scripsit in muro illius domus: HIC BIBIMUS OPTIME.

Ego quoque optime manebo domi meae ubi uxor gravida est et mihi alterum filium et civitatem Romanam dabit. Nihil amplius iam scribere volo.

Scripsit Lydia Brighi Ariminensis


DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA PARS IX NARRATUR
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA - pars VIII-
DE SCRIBA ROMANO FABULA FICTA - VII
DE SCRIBA ROMANO FICTA FABULA VI
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR V
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR IV
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR III
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR II
FABULA FICTA DE SCRIBA ROMANO NARRATUR I