DE TUMULTIBUS IN GALLIA ORTIS
Discipuli Lycaei vehementer reclamant
Complures iam dies magna discipulorum multitudo ubique Galliae magistratibus reclamabant, primum quod parum magistrorum sibi essent, deinde quod status aedificiorum, in quibus disciplina fit, pessimus esset. In pluribus Galliae urbibus tumultus orti sunt factione sinistra seditionem concitante. Quin etiam in Belgio reclamatur. Quamvis magna pars discipulorum a vi et iniuria abhorreat, violentia in dies crescere videtur. Permulti custodes publici iam vulnerati sunt, damnum aedificiorum pluribus millionibus euronum aestimatur. Sunt quidem, qui imprimis custodibus publicis nimiam violentiam obiciunt, cum gaso lacrimoso reclamantes dissipaverint. Ab initio tumultuum V milia hominum comprehensi sunt, magna ex parte adulescentes.
Emmanuel Macro praeses interim cum administris quibusdam consultavit de statu civitatis ingravescente. Sebastianus Lecornu, primus administer, promisit aedificia tristia refectum iri seque id acturum, ut per triduum in scholis nulla disciplina fiat, immo disputatio earum rerum, quae discipulos moveant.
Interim etiam Donaldus Trump, quid de illis rebus sentiret, promulgavit: „non agitur de scholis“, inquit, „immo de Islamistis, qui terram quondam magnificam in dicionem suam redigere volunt.“
Scripsit Lycus Austriacus - 08/10/2026 12h09
DE CONVENTU GENERALI NATIONUM UNITARUM ET DISCRIMINIBUS BELLI
Foedus Transatlanticum et Novae Rationes Inter Europam et Canadam Initiatae
De Tensionibus Crescentibus in Mari Rubro et de Periculis Mercaturae Orbis
DE CONFLICTU IN ORIENTE MEDIO ET ICTIBUS MILITARIBUS IN IRANIA
DE TERRAE MOTU MAXIMO IN COLUMBIA
DE MAURORUM IRRUPTIONE
DE CALAMITATE NATURAE PER EUROPAM MERIDIO-OCCIDENTALEM
HISPANIA ALTERUM TITULUM CERTAMINIS MUNDIALIS PEDIFOLLIS REPORTAT
DE PORTORIO HORMUSIANO
DE PRAESENTI CANICULA IN EUROPA: FACTA ET RATIONES