DE MAURORUM IRRUPTIONE
Quinquaginta milia desperatorum Sirtam invaserunt
Priore die Iovis ingens multitudo Maurorum, quinquaginta fere milia, irrupit Septam, in oppidum Hispanum in africa Septentrionali situm, Mauritania circumdatum. Septa posita est in litore maris nostri, apud fretum Gaditanum. Migrantes magno numero nantes advenire temptaverunt, sed hesterno die acies vigilum publicorum eos coercentes aderant. Paulo longe in ora ingens hominum frequentia regrediebatur a biocolytis et incolis repulsa etiamque siti et fame excruciata.
Prope quadraginta octo milia redierunt. Non defuerunt in reditu proelia inter vigiles publicos et regredientes et Maurorum multi comprehensi sunt.
Ipse Minister Primarius Petrus Sanchez visitavit hoc territorium Hispanum extra fines regni, ut probaret territorii custodiam. Ille accusavit mercatores hominum quod decepissent iuvenes et periculis obitus eos obiecissent.
Qua spe tot Sirtam pervenerunt? Voluerunt in Hispaniam et Unionem Europaeam inire ut vivendi rationem haberent decoram et inopiam effugerent.
Scripsit Lydia Ariminensis - 01/08/2026 11h56
DE TERRAE MOTU MAXIMO IN COLUMBIA
DE CALAMITATE NATURAE PER EUROPAM MERIDIO-OCCIDENTALEM
HISPANIA ALTERUM TITULUM CERTAMINIS MUNDIALIS PEDIFOLLIS REPORTAT
DE PORTORIO HORMUSIANO
DE PRAESENTI CANICULA IN EUROPA: FACTA ET RATIONES
NOVA DE BELLO IN IRANIA
100 DIES CONFLICTUS INTER C.F. ET IRANIA
RUSSIA MAXIMIS ICTIBUS KIOVIAM PETIVIT
DE CONVENTU TRUMP ET XI
CRISIS IN FRETO HORMUZIO