Lunae die 17 mensis Augusti 2026

OPINIONES

DE CERTAMINE TOTIUS ORBIS PEDIFOLLICO UT PACIS ALIMENTO

Occasio ex parte amissa est ut fons amicitiae et coniunctionis lusus fieret

Aliquot per menses certamini totius orbis pedifollico antecedentes, quod nunc nuper ad exitum pervenit, dubium fuit utrum pedilusores Iranienses ei interfuturi essent necne. Nam prae bello quod inter Iraniam (quam etiamnunc Persidem nonnulli aut Persiam vocant) et Israelem una cum Civitatibus Americae Foederatis pugnantem gerebatur, num fieri posset quaerebatur, etiam post indutias die sexto ante Idus Apriles factas, ut turma Iranica mense huius anni (bismillesimi scilicet vicesimi sexti) Iunio in easdem Civitates, sicut in programmate scriptum erat, pila lusum se conferret. Non vero quod haud valerent Persae opes sibi comparare resque ita disponere ut possent in Civitates Americae Foederatas ad ludos participandos advenire, sed quia videbantur duces Foederati manum pedilusoriam Iraniensem nolle in terram suam Americanam accedere, quamquam grex athletarum Persicorum, cum aliquot aliis gregibus Asiaticis certans, admissionem atque participationem sat multis victoriis reportatis punctisque collectis meruerat. Conati quoque erant consociationis pedifollicae Iranicae primores a Foederatione Pedilusoria Internationali (FIFA) petere ut non in Civitatibus Foederatis Americae sui viri luderent sed in Canadia aut in Mexico; responsum tamen iis est id iam fieri nequire neque certationum dies locosque iam mutari posse. Tandem, cum magistratus Americani Foederati comitatum Iranicum non sinerent in Civitatibus suis diu versari, difficultatis solutio regiminis populique Mexicani beneficio et praesidis potissimum Claudiae Sheinbaum inventa est, quae dixit optime fieri posse ut pilicrepi Persici eorumque comites officiales (exercitores, medici, therapeutae, iatraliptae, moderatores, technici) in Mexico inter ludos pernoctarent. Ita factum est ut Tigiuanae, in urbe Californiae Inferioris pauca milia passuum a finibus Civitatum Americae Foederatarum sita, podosphaeristae Iranici cum adiutoribus suis deversarentur. Consilium antea tamen fuerat ut Persici lusores certamini totius orbis interfuturi in Tucson, urbe Arizonae, commorarentur atque ibi in folle se pulsando et intercipiendo exercerent. Tigiuanam, ubi valde amicabiliter excepti sunt, octo novemve pervenerunt diebus antequam, in primo ludo, cum Novozelandiensibus certarent. Ii ergo non nisi pridie aut tertio summum die ante unamquamque trium certationum in Foederatas Civitates profecti sunt, inde Tigiuanam versus paucis post singulos ludos horis rursus evolantes; qua ex re gravem pressuram super omnes difficultates bellicas traxerunt, quae non impedivit quin egregie in campo lusorio se gererent. Ceterum XI comitatus Iranici administris permissio Civitates Foederatas ineundi omnino denegata est, quasi Custodibus Rerum Novarum Islamicarum ii omnes faverent. Sic spes evanuit haud paucorum Italorum qui opinabantur haud difficile fieri posse ut Italia in Iraniae locum FIFAe iussu ad magnum certamen obeundum substitueretur et manipulo Ausonio, quamquam immerito, pro Iranico impedito ad victoriae palmam contendere liceret. Eo ventum erat ut, in parva terrarum participum expositione Seattli apparata, Italia pro Irania particeps civitas haberetur et locum cum vexillo suo possideret, una cum Capitis Viridis insulis, Belgio, Gana, Scotia, Croatia, Haitia, Aegypto et quadraginta aliis terris.

Non Iranienses soli male accepti sunt. Pilicrepi Senegalienses et Usbecici, inter alios, eorumque comites queruntur quod, cum primum Civitatum Americae Foederatarum solum tangerent, odiosam biocolytarum scrutationem subierint, tamquam si rei essent. Omaro autem Abdulkadir Artan, arbitro lusus nostri Somalico, qui a FIFA probatus ac missus erat necnon cunctas chartas diplomaticas litterasque necessarias gerebat, paucis antequam certamen incoharetur diebus post undecim horarum interrogationem –ut fama tulit– negatus est in Civitates Foederatas ingressus (sicut paene omnibus hoc tempore Somalis) cum Miamiam, in celebrem Floridae urbem, pervenisset ut conventui huiusmodi arbitrorum interesset unde ei de lusionibus pilaribus in certamine mundano iudicare liceret. Si non homonymia quaedam, nescitur quae sit causa; nulla enim clara reiectionis explanatio praebita est, cum suspicio tamen maneat non nisi propter terram ex qua est oriundus Omarum esse repulsum. In quam spe frustratus ut triumphator mox receptus est. Idem Artan optimus salutatus erat arbiter pedifollicus anni bismillesimi vicesimi quinti Afer. FIFAe coryphaei, qui Omarum non satis defenderunt nec quicquam alicuius ponderis facere tentaverunt ut is lusionum iudex in Mexico aut in Canadia saltem, quae terrae una cum Civitatibus Foederatis certaminis hospitae erant etiam post repulsam acceptam fieret, minus audacter agere visi sunt atque UEFAe (Unionis videlicet Consociationum Pedilusoriarum Europaearum) moderatores, qui Omaro incommodum passo munus concrediderunt certationem maximi in Europa, quoad greges societatum localium, momenti mense hoc Augusto habendam regendi.

Cum pedifollium ad mercimonia non minus quam ad animorum oblectationem spectet necnon re politica semper afficiatur, multorum tamen sensus his similibusque iniustis interpositionibus atque ineptis intercessionibus a certamine alienati sunt. Adde ingentia huc pretia solvenda ad loca vel subsellia in stadiis et diaetas in deversoriis cubiculaque occupanda, quae nimis saepe idcirco vacua remanserunt. Civitates vero Americae Foederatae parum hospitales impraesentiarum habentur propter duras ordinationes foederales de immigratoribus hodiernas, quae ex opinionibus circa gentes praeiudicatis alimentum trahunt. De FIFAe autem integritate ac libertate, etiam ob nomisma pro nescioquibus de pace meritis praeter omnem consuetudinem ab ea praesidi Donaldo Trump nullo exstante competitore datum, maxima in pedilusoria memoria dubia sunt, etsi omnes quae praescriptae erant certationes iuxta programma habitae sunt et manus Hispanica victrix pernoto tropaeo aureo in novum quadriennium honestata.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 28/07/2026 15h32


SINENSES THUCYDIDEM NON IGNORANT
DE BELLO ISRAELIANO IN GAZAE LITUS
INFRASTRUCTURAM UCRAINIAE A RUSSIS ESSE DEBILITATAM.
De Uno Philosofice et Scientifice disserendo
MMXX, omnes conveniunt: nonne bisextus annus funestus est?
DE NECESSITATE LINGUAE LATINAE SERVANDAE
CONTRA ACTVM BARBARICVM
Compteur Journalier 18 36 (17/08/2026)