Mercurii die 9 mensis Septembris 2026

SOCIALIA

De horribili statu civitatis Afghanianae

Talibani, postquam Afghanos anno MMXXI in suam dicionem redegerunt, summam dant operam, ut Afghania civitas dei quae dicitur fiat. Leges „Schariae“ rigidissimae pro fonte iuris habentur, populo omni musica interdicitur,  iura humana nihil valent.

Feminis tutore carentibus nulla fere iura conceduntur , puellis superiores educationis gradus negantur.

Cum feminae ab universitatibus intercludantur, valetudo earum summo in periculo est, praesertim cum iis  non liceat medicos masculini generis adire. Iam hoc tempore matrum mortalitas a nulla terra Asiatica superatur.

Civitas ipsa summo in discrimine versatur et fame vexata auxilio externo eget: dimidia puerorum pars parum sustentantur et aluntur.

Accedit, ut ab anno MMXXIII sex fere milliones hominum in Afghaniam reverterint, cum Afghani in terris vicinis commorantes urgerentur, ut in patriam suam redirent.

Scripsit Lycus Austriacus - 21/08/2026 15h49


NUNDINAE SUNT!
DE FAMULABUS EXTERIS IN SINGAPURA LABORANTIBUS
CALAMITAS CONTRA LOCORUM NATURAM ET SOCIETATEM
DE GREGE MUSICO COREANO QUI E NULLA COREANA CONSTAT
IAMNE INDIA HABITATORUM NUMERO SINAS PRAETERIIT?
Compteur Journalier 30 4 (09/09/2026)