De rebus visis et mente fictis chronicon Ansgarii Osloensis
De cultu sancti Sebastiani
Apud pictores praeteriti temporis, rarius, immo numquam res externae atque sensibilia in conspectu ponuntur, quippe qui artifices subtiliter ac sedulo, monente Sancta Ecclesia necnon sapientibus antiquitatis, naturam admirabilem ac variam ipsosque homunciones eo consilio pinxerint, ut sub specie rerum inconstantium apprimeque fluxarum caelestiora ac superiora, vel potius interiora, saltem obiter mentis oculis comprehenderentur. Ceterum, emblemata rerum arcana perpetuo mutantur gradatimque deorum significationes tum ad alias res referuntur, tum aliter intelliguntur. Ne memoria quidem rerum immutabilis permanet, neque tabulae pictae, quae in pinacothecis atque musaeis pie custodiuntur, saeculis celeriter volventibus, eandem imaginem immutatam praebent eodemque modo spectantium animum sollicitant.
Hac in imagine incluta Sancti Sebastiani, subtiliter admodum penicillo egregie exculto picta, quam anno Domini 1459, temporibus turbulentis atque iniquis, more suo simul polite atque erudite confecerat Andrea Mantegna, pictor ingeniosus singularique insolentia tumescens, et ad mysteria arcana ac recondita inclinatior, nec in Tuscia per colles viridissimos et vallibus amoenis intercisos leniterque editos vagamur, nec tempore Romanorum, templum quoddum deorum mendacium, vetustate ruinaque fere collapsum, animo anxio perlustramus, vero ad interiorem animi partem, in qua mirifice, velut in palatio memoriae, abundant imagines ac simulacra exquisite ambigua, haesitanter graduque testudineo nec sine formidine accedimus.
In parte anteriore picturae, conspicitur iuvenis nervosus specieque commendabilis, sagittis crudeliter et artificiose transfixus, nec sine nimbo aureo, ut decet purpuratum sanguine proprio religionis christianae martyrem. Qui homo sanctissimus omniumque piorum speciosissimus alligatus est ad columnam, mirifice coloribus aureis variegatam, templi cuiusdam paganorum, oculisque lubricis atque animo fracto, nondum corpore laxatus, miserabiliter spectat ad caelum. Sagitta quaedam omnium acutissima atque celerrima, quae tam nitide Sebastiani caput traiecit, recta linea, fere iuxta geometriae rationem, aureolam martyris intersecat, ut re vera sancti hominis tormentum praebeat speciem emblematis mystici.
Ceterum, arcus fractus deorumque imaginibus ornatus, parietinae et simulacrorum antiquorum fragmenta, indicia sunt splendida Sanctum Sebeastianum in templo paganorum ultimo supplicio esse affectum. Vetustas ipsa vero templi atque herbae quae in arcu ipso fere corruente molliter crescunt, nos perspicue admonent, quam breviter dei falsi ac mendaces imperium iniquum exercuerint, quamque suaviter simul et naviter ipsa martyrum tormenta atque cruciatus gloriolam magnificentiamque omnino fluxam ipsius Iovis omni ex parte deleverint. Exinde, animo spectantium vagante, in abscendentibus imaginis, conspiciuntur sagittatores suppliciique exactores, qui remisse hilariterque decedunt, et in parte sinistra, in clive viridenti, urbs quaedam, aedificiis ornata magnificis, incertum Hierosolyma caelestia, cuius aspectu formarum amatores monemur ne temere deliciis confidamus terrestribus, an Verona, qua in urbe tunc temporis Mantegna ipse versabatur. Denique in angulo superiore sinistro, equitem sub forma nubis in caelo arroganter equitantem animo attonito suspicimus, fortasse unum ex quattuor equitibus Apocalypticis, scilicet equitem illum album, qui pestem omnibius totius terrae nationibus nefarie molitur. Igitur, ut persaepe apud Mantegnam, in mundo omnino imaginario versamur, in quo aetatum commixtio atque prolixitas significationum nobis memoriam dubie refricant animumque ambigue sollicitant.
Etenim per hosce annos, lues Tusciam aliasque regiones paeninsulae Italicae saeviter vexabat, multique homines, fortasse non semper prospere auxilium huius Sancti tam crudeliter necati rogarunt. Quoniam Sanctus Sebastianus fuit patronus interdum efficax, cuius adiumentum, praesertim aevo medio, contra luem ac pestilentiam sollicitabatur. Sebastianus erat miles Romanus, qui se ad religionem Christianam converterat, neque vero potentiam deorum antiquitatis excutere pouit. Numen Apollinis, sagittationis et medicinae dei, in ipsis crucitatibus Sancti Sebastiani necnon in invocationibus minuti populi ad auxilium contra luem obiter ac secreto, more divinitatum, percipitur.
Sebastianus est etiam patronus athletarum ac draucorum specie commendabilium; miles enim fuit qui verisimilter non minus strenue in proeliis atque in palaestra sudavit quam in martyrio et in doloribus pro fide susceptis laboravit. Quam ob rem, sensim cultus eius, saeculis molliter volventibus, mutatus est in religionem occultam marium amatorum libidinisque in pueros speciosos proniorum. Olim enim amor puerorum in numerum scelerum nefariorum referebatur, formarumque cultores virilium nonnisi clanculum voluptatibus huiusmodi indulgebant. Nec sine periculo, cum tempore praeterito frequenter amantes adulescentium, ad poenas Deo solvendas, vivi cumburerentur. Unde interdum non longe distabant aegritudines amatoriae in lusibus puerilobus a dolore ac maestitia pestilentiae propriis. Sanctum igitur Sebastianum precibus fatigabant homines mollitie diffluentes atque cinaedi ingenii acutissimi, ut in antiquitate Apollinem sagittarium flavicomantem saepeque frustra amantem venerabantur columbisque pennipotentibus colorisque nivei.
Scripsit Ansgarius Osloensis
Vanitas vanitatum
De civitate deorum
De artificio comico
De Rhinocerotibus
De rusticatione imaginaria
De luna imaginaria
Dominula porcaria
De sartoribus et bestiis
De tempestatibus
De naturae theatro
De insulis et nubibus
De malis citreis, aurantiis rosaque
De leonibus et somniis
De homine bulla
Et Deus homo factus est
AD FENESTRAM
De phantasmate pulicis
Ad speculum
De effractione carceris
De ubertate Dei
De vi martyrii
De rebus occultis
De voluptatibus perfusoriis
De miris et miraculis pingendis
De invisibilitate
De iungala Parisina
De triangulis
De simulacris
DE ARCHANGELO MEDIOLANENSI
De quadam insula longinqua
Sanctus Thomas hispaliensis