×
DOMUS NUNTII IN ORBE CULTURA & OTIUM CHRONICAE MISCELLANEA VARIA PC VERSIO

Jovis die 16 mensis Maii 2024
POESIS

Diluvium mythologicum

Deucalio et Pyrrha arca exierunt,
circa se, in calido loco, frustra aspicerunt,
nec granum nec myrrham, proh dolor, viderunt.
Nam locus ille derelictus lutulentusque erat.
Maximum silentium, sicut mors, regnabat
maria super terramque.
Animum demisit Deucalio, mulierem
timore fractam amplectens.
Flevit:
“Pyrrha, crede mihi - ait- impetus
undarum si te traheret, nihil obstat quin
te sequerer”.
Prope flumen Cephisum ambulaverunt.
“Themi dulcissima, boni iuris dea!” -
genua ita flecterunt et rogaverunt -
“Fac, ut tantae caedi medearis;
effice, ut res submersas rursus capiamus!”
Jupiter, deus maximus, precem audivit,
eorum miseruit, in ore Themidis haec verba posuit.
“Ita - dixit - caput tegite: nova aetas incipit!
Vestimenta vestra tollite! saxa matris
terrae reicite!”
“Ossa reiciamus - inter se dixerunt - oportet,
ut poena levior fiat! Inde granum
myrrhaque - spes nostra - revenient!
Terra mater est, ossa eius saxa”.
Ita sibi dixerunt.
Vestimenta statim detraxerunt, caput texerunt,
saxa reiecerunt.
Mirabilia tunc facta sunt.
Saxis homines seduli ad Deucalionem,
feminae sedulae ad Pyrrham exeunt.
Nova progenies e saxis nata terram implevit.
Frugifera mater facta est, et dura
ad laborem, tempore transeunte, magis apta.


scripsit Johannes Teresi


Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!