×
DOMUS NUNTII IN ORBE CULTURA & OTIUM CHRONICAE MISCELLANEA VARIA PC VERSIO

Jovis die 16 mensis Maii 2024
POESIS

Memoria incorrupta: numerus fui


Tantum numerus fui
ex aliis innumeris.
Numerus impar reapse.
Quid interest? Non dicam tamen eum:
alii sunt tam digni quam is.
Etiamque cella mea carceris ferebat numerum:
CXVII.
Cerberi plaga, Auschwitz.
In eo continentur omnes numeri
eorum qui captivi fuerunt,
qui nullius pretii aestimabantur,
sine ulla dignitate prospiciebantur.
Quid numerus eorum nisi sigillum in brachio
simile hostis?
Deleti iam sunt ex his numeri,
lapsi iam sunt e memoria anni doloris!
A meo numero olim abhorrebam, quem diligo hodie,
quia superstes, testis referre potest
numeros delatos, oblitos,
dilapsos; qui tamen fuerunt
in horrenda computatione damnatorum
solo odio contra gentes alterius generis.
Numeri tamen fuerunt, mortem exspectantes,
quos autem spretio nec historia abrogaverunt,
veritatis nuntii.


scripsit Johannes Teresi


Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Inimicus invisibilis
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!