×
DOMUS NUNTII IN ORBE CULTURA & OTIUM CHRONICAE MISCELLANEA VARIA PC VERSIO

Jovis die 16 mensis Maii 2024
POESIS

Inimicus invisibilis

Per clariorem veris aera,
cum natura tota florescit,
terrae per plexus
flexusque subtiles radiorum solis tenuium,
aliquando ignotus serpere inimicus invisibilis incipit.
Vigesimi Draco primi momento,
formam sumit,
faucibus focum iactantibus,
viscera intrat, homines
carpit, vastas,
mechercle, involvit regiones.
Dura pugna impenditur,
numquam, nusquam visa!
Orbis inopinato ictu exsilit,
auxiliares agmina
impellit ad movenda,
medicos aegri ministros, vigiles
auxilium ut dent,
solum in Dominum fidentes.
Omnia immota sunt,
donec Deus …
Nunc vero flatus divinus autem spirat!
Pugna nec desinit intra muros,
domi iuvenes senesque aufert.
Multi inermes succumbunt;
eorum sors, proh dolor, ignota manet,
morbo capti a familia procul remanent.
Prex ad Jesum interim extollitur
ab ecclesia Romana.
Scitur nec Deum autem mori.
Die Paschali Is,
resurgens, draconem inferum eu vincet.


scripsit Johannes Teresi


Mater!
Super vitrea
Aperiuntur sepulcra, taetra silentia …

Lux fiet tunc
Solus Tu...
Ithaca insula longinqua!

Et inter gentes vixit
Non unus in-differentiae casus
«Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt»
Lucis spes
Per semitas ignotas itinerarium animae meae
De die doloris
Memoria incorrupta: numerus fui
Innocentes ad Holocaustum Judaicum damnati
De vite celebranda
Quaedam Lucerna
Verba mea
Astrum, quod magis resplendes...
Eritque arcus in caritate
Diluvium mythologicum
PREX
Amor ut speculum
Agmen columbarum volitat super oliveta
Sollemni die Festo Mortuorum
Noli tibi similem occidere!