Jovis die 16 mensis Maii 2024

Robertus Fico primarius minister Slovacensis Mercatoriae (Slovacice Handlová) hodie est atque, cum post conventum cum senatoribus habitum Culturae Domo exeat, a percussore quodam, confestim conprehenso, machina ignivoma adhibita, severissime vulneratur, ita ut usque adhuc ipse in nosocomio curetur nec de condicione saluteve eius certa proferri possint. *** *** Oleh Syniehubov praefectus provinciae Ucrainensi Kharkiv inpetus propter maximos a Russicorum militibus peractos civium centena fere octodecim die Veneris illinc effugere coacta divulgavit; Ucrainenses vero Russicorum inpetum adhuc arcuisse videntur. *** *** Humza Yousaf Scotorum primarius minister, qui Scotorum Factioni Nationali (SNP) praeest, se, cum novum consulem pars eius creet, abiuraturum esse hodie pronuntiat. Ille vero Yousaf, Viridorum parte a consulatu recenter abscissa, numero inferior Scotiam regebat, nec diutius obdurare potuisset. *** *** Ante vero hebdomada Antonius La Penna Latinitatis totiusque antiquitatis maximus perscrutator, anno MCMXXV Abellini natus, mortem obiit. Magister vero ille optimus necnon Latinorum scriptorum editor commentatorque re publica semper occupatus, cuius interitu humanissimo doctissimoque praeceptore Italia certe orbata est. *** *** Ut petitioni ab Israel in legationis sedem suam Syriacam perpetratae responderet, Persia in Israel aeronaves sine gubernatore permultas (ferme trecentas) noctu inmisit, quarum maxima pars, Civitatibus Coniunctis Americanis Britanniaque quoque adiuvantibus, deleri potuisse videtur. Senatu de re nuper habito, Israel se responsuram fatetur. *** *** Simon Harris, conservativae partis Hibernensis 'Fine Gael' rector, annos XXXVII natus Hiberniae primarius minister Leonis Varadkar antecessoris vice hodie creatus est; primariorum ministrorum Hibernensium insuper Harris ipse iuvenissimus. *** ***

   NUNTII

IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST


Sequitur.



Pristina Ephemeris adhuc visitari potest hic:

Necnon archivum ejus:



EPISTULA LEONINA CCLXXXVIII
edita est!

  POESIS
Mater!
scripsit Johannes Teresi



BREVES

  • Inpetus Slovacensis
    Robertus Fico primarius minister Slovacensis Mercatoriae (Slovacice Handlová) hodie est atque, cum post conventum cum senatoribus habitum Culturae Domo exeat, a percussore quodam, confestim conprehenso, machina ignivoma adhibita, severissime vulneratur, ita ut usque adhuc ipse in nosocomio curetur nec de condicione saluteve eius certa proferri possint. - 15/05/2024 20h18
  • Nuntius a Kharkiv
    Oleh Syniehubov praefectus provinciae Ucrainensi Kharkiv inpetus propter maximos a Russicorum militibus peractos civium centena fere octodecim die Veneris illinc effugere coacta divulgavit; Ucrainenses vero Russicorum inpetum adhuc arcuisse videntur. - 12/05/2024 18h05
  • Nuntius a Scotia
    Humza Yousaf Scotorum primarius minister, qui Scotorum Factioni Nationali (SNP) praeest, se, cum novum consulem pars eius creet, abiuraturum esse hodie pronuntiat. Ille vero Yousaf, Viridorum parte a consulatu recenter abscissa, numero inferior Scotiam regebat, nec diutius obdurare potuisset. - 29/04/2024 22h40



Latine loqui disce!!